monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 2
Iurat Dominus per sanctos suos, quoniam ecce dies venient super vos, et tollent vos in armis, et eos qui vobiscum sunt in ollis, negotiatores pestilentes, et eiiciemini nudae contra invicem, et proiiciemini super montem Remmam, dicit Dominus . Pro vaccis pinguibus, Septuaginta posuerunt Basanitidis: Aquila et Theodotio ipsum verbum Hebraicum BASAN; nos Symmachi interpretationem secuti, qui ait, αἱ βόες εὔτροφοι, id est, boves saginatae, vaccas pingues interpretati sumus. Loquitur autem ad principes Israel et optimates quosque decem tribuum, qui deliciis ac rapinis vacabant, ut audiant sermonem Dei, et non aratores boves, sed vaccas pingues de armento se esse noverint, sive quae nutriantur in pascuis Basan, quae sunt loca herbarum fertilissima: ac per hoc significat eos, non agriculturae, sed immolationi et esui praeparatos.